Загрузка...

Народная музыка In Taberna Германия, XIII в. - германия музыка

Вы сейчас просматриваете страницу с песней In Taberna Германия, XIII в. - Народная музыка mp3 - скачать и слушать онлайн, текст песни и смотреть клип онлайн без регистрации и смс

Исполнитель: Народная музыка

Название: In Taberna (Германия, XIII в.)

Продолжительность песни: 04:00

Добавлен: 2015-02-28

Слушали: 410


Скачать


Ещё песни Народная музыка
Текст песни:

In taberna quando sumus
non curamus quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus
Quid agatur in taberna
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut queratur,
si quid loquar, audiatur

Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt
Sed in ludo qui morantur,

ex his quidam denudantur
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur
Ibi nullus timet mortem
sed pro Baccho mittunt sortem:

Primo pro nummata vini,
ex hac bibunt libertini;
semel bibunt pro captivis,
post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis
quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis

Octies pro fratribus perversis,
nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus
undecies pro discordaniibus,
duodecies pro penitentibus,
tredecies pro iter agentibus
Tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege

Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servis cum ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magnus

Bibit pauper et egrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille

Parum sexcente nummate
durant, cum immoderate
bibunt omnes sine meta
Quamvis bibant mente leta,
sic nos rodunt omnes gentes
et sic erimus egentes
Qui nos rodunt confundantur
et cum iustis non scribantur

Видео клип Carmina Burana: In Taberna Quando Sumus
Добавить комментарий